monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 52, 3
Quae est igitur ista Sunamitis uxor et virgo, tam fervens, ut frigidum calefaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret? Exponat sapientissimus Salomon patris sui delicias, et pacificus bellatoris viri narret amplexus. 'Posside sapientiam, posside intelligentiam. Ne obliviscaris, et ne declinaveris a verbis oris mei. Neque derelinquas illam et apprehendet te: ama illam, et servabit te. Principium sapientiae, posside sapientiam, et in omni possessione tua posside intelligentiam: circumda illam, et exaltabit te: honora illam, et amplexabitur te; ut det capiti tuo coronam gratiarum. Corona quoque deliciarum protegat te' . Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus, et crescente sola sapientia, decrescunt caetera: ieiunia, vigiliae, et eleemosynae, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, instantia orationum, perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur eleemosynae: et, ne sermonem longius traham, cuncta quae per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt. Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis, his dumtaxat qui labore, et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia, et orationis ad Dominum Iesum frequentia, scientiam consecuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit: sed quod adolescentia multa corporis sustineat bella, et inter incentiva vitiorum, et carnis titillationes, quasi ignis in lignis viridibus suffocetur, et suum non possit explicare fulgorem. Senectus vero eorum, qui adolescentiam suam honestis artibus instruxerunt, et in lege Domini meditati sunt die ac nocte, aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior, et veterum studiorum dulcissimos fructus metit . Unde et sapiens ille vir Graeciae Themistocles, cum expletis centum et septem annis, se mori cerneret, dixisse fertur, se dolere, quod tunc egrederetur e vita, quando sapere coepisset. Plato octogesimo primo anno scribens, mortuus est. Et Isocrates, nonaginta novem annos in docendi scribendique labore complevit. Taceo caeteros Philosophos, Pythagoram, Democritum, Xenocratem, Zenonem, et Cleantem, qui iam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt. Ad Poetas venio, Homerum, Hesiodum, Simonidem, Stesichorum, qui grandes natu, cygneum nescio quid, et solito dulcius, vicina morte, cecinerunt. Sophocles cum propter nimiam senectutem et rei familiaris negligentiam, a filiis accusaretur amentiae, Oedipi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudicibus; et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret. Nec mirum, cum etiam Cato Censorius, Romani generis disertissimus iam et senex, Graecas litteras discere, nec erubuerit, nec desperaverit. Certe Homerus refert, quod de lingua Nestoris, iam vetuli et pene decrepiti, dulcior melle oratio duxerit. Sed et ipsius nominis Abisag sacramentum, sapientiam senum indicat ampliorem. Interpretatur enim, pater meus superfluus, vel patris mei rugitus. Verbum superflui, ambiguum est; sed in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus, et redundans ac larga sapientia. In alio autem loco superfluus, quasi non necessarius ponitur. Abisag autem, id est, rugitus, proprie nuncupatur, cum maris fluctus resonat, et ut ita dicam, de pelago veniens fremitus auditur. Ex quo ostenditur abundantissimum, et ultra humanam vocem divini sermonis in senibus tonitruum commorari. Porro Sunamitis in lingua nostra coccinea dicitur: ut significet calere sapientiam et divina lectione fervere: quod licet Dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiae. Unde et obstetrix illa in Genesi coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo quod parietem diviserat, duos ante populos separantem, divisoris, id est, Phares, sortitus est nomen. Et Rahab meretrix in typo Ecclesiae resticulam, mysterium sanguinis continentem, ut Iericho pereunte domus eius salvaretur, appendit . Unde et in alio loco de viris sanctis Scriptura commemorat: Hi sunt, qui venerunt de calore domus patris Rechab . Et Dominus noster in Evangelio: Ignem, inquit, veni mittere in terram, et quam volo ut ardeat . Qui in discipulorum corda succensus, cogebat eos dicere: 'Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?'